SORTES

SORTES
SORTES
Oracula dicebantur. Ciceto de Divin. l. 1. c. 6. Quae est autem gens, quae Civitas, quae non aut extis pecudum, aut monstra, aut fulgura interpretantium, aut Augurum, aut Astrlogorum, aut Sortium, (ea enim fere Artis sunt) praedictione, moneatur? Et postea, cuius generis oracula etiam habenda sunt, non ea quae aequatis Sortibus
ducuntur. Liv. Decad. 1. l. 1. Delphos ad maxime inclitum in terris Oraculum mittere statuit, neque responsa Sortium ulli alteri committere ausus. L. Apuleius Metam. l. 5. Ducite me, et cui Scopulo sors addixit, sistite. Hyginus Fab. c. 69. Adrastus memor Sortium suarum, i. e. Oraculi. Virgilius passum, inprimis Aen. l. 7 . v. 269.
Non patrio ex dyto Sortes.
Sidonius Apollinaris Carm. 5. v. 263.
Si Lyciae sapiunt Sortes.
Vide quoque A. Tibullum l. 1. El. 3. et 8. l. 2. El. 5. Terentianum Maurum l. de Metris, Q. Ennium Annalibus etc. Venire autem Oracula Sortis nomine, propterea statuit Dempsterus, quod ut res maxime dubiae ac controversae Sorti soleant committi, sic responsa Deorum, Apollinis inprimis Delphici, maxime fuerint obscura et ambigua, quorum sensum per Sortes venari fuerit necesse. Sed aliud Sors, aliud Sortes: Cum enim singulare est, Sors seu κλῆρος, significabat olim plerumque occasionem divinandi Vatibus alicunde datam, eratque σημεῖον τὸ διδόμενον τοῖς μαντευομένοις ἀφ᾿ οὗ οί μάντιες όρμώμενοι προφητἐυουσι περί τινος μελλόντων, Scholiastes Eurip. Hipol. Sortes vero in plurali Oracula proprie notabant, ex iis, quae temere evenire solent, desumi solita: in quo proin divinandi genere, temeritas et casus, ut ait Cicero, non ratio et consilium valebat. Non tamen quaeliber Sortes oracula erant, nam quaedam per Sortes agebantur vaticinia, i. e. talis coniectis in mensam; qua de re sic Pindari Scholiastes ad Pythior. Oden. 4. Ἐὰνβάλλοντός μου τόδε ἀναβῇ ἀποτελεςθήσεται τόδε, εἰ δὲ μὴ ουκ ἀποτελεςθήσεται, Si me iaciente hoc ceciderit, eveniet sin minus, non eveniet, vide Io. Hartungum Decuriae ex optimis Auct. l. 3. c. 8. n. 4. Dein, certum est quasdam Mercurio dicatas, ut erudite ostendit Hadr. Iunius Animadvers. l. 2. c. 4. Denique, cum omne Oraculum aut in templis aut in antris edi soleret, Sortes etiam in profundum aliquem fontem, divinandi gratiâ, iactari consuevisse, notum est. Sueton. Tiber. c. 14. Cum iuxta Patavium adisset Geryonis Oraculum, sorte tractâ, qua monebatur, ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, evenit, ut summum numerum iacti ab eo ostenderent, hodieque sub aqua visuntur hi tali. Quod Is. Casaubon. in Graecorum consuetudine fuisle, ostendit ex Sozomeno Hist. Eccl. l. 5. c. 19. allatô etiam exemplô Inûs fontis, ex Pausania Laconic. Et allusit eo Claudian. de 6. Honorii Consulatu, v. 511.
——— ——— Cumque omnibus una
Sit natura undis, similes ut corporis umbras
Ostendant, haec sola novam iactantia sortem,
Humanos properant imitari flumina mores.
Atque ob id in fontes dona, ceu accepti beneficii praemia, coniciebant, perceptâ Sorte discessuri, non minus quam illi, qui Oracula consulebant, donaria votiva affigebant Templorum tholis aut parietibus. Plinius Iun. l. 8. Ep. 8. Hunc subter fons exit et exprimitur pluribus venis, sed imparibus, eluctatusque facit gurgitem, qui latô gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare factas stipes et relucentes calculos possis. Unde stipes quidem apparet in fundum iactas; sed et alia donaria iuxta affigebantur: uti discimus ex Claudiano, ubi de celebratissimo illo fonte Apono, Epigr. 8. v. 37.
Tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi,
Tunc veteres hastae, regia dona micant etc.
Vide Thom. Dempsterum Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 7. Divinationis autem huius per Sortes inventrix Minerva fertur, cui fidem dempserit Iuppiter, ut Apollini adderet. Iaciebantur illae, vel astragalis e pyrgo in tabulam effusis, vel tesseris, γραμματεῖα Plutarcho dictis, quod ex ligno factae γράμματα quaedam seu literas inscriptas haberent: aliquando calculi globulique fictiles, in quibus nomina notata, adhibebantur; qui vel ex urna seu casside (in bello) eximebantur, vel ini fontem proiciebantur, ubi quae primo emergeret nota, solebat attendi. Pausan. l. 7. in Templo Herculis Βουραϊκοῦ, in Achaia, tesserarum seu lignearum istiusmodi tabellarum meminit. Idem Athenis quoque obtinuit, ubi in decem Dicasteria cooptabantur Iudices per Sortes istiusmodi. Cum enim singula inscripta essent unâ harum decem literarum, Α.Β. Γ.Δ.Ε.Ζ.Η.Θ.Ι.Κ. Athenienses, qui vellent iudiciis reddundis vacare, nomina sua dabant tabellae inscripta, adscriptô Patris Populique nomine: totidem quoque erant tabellae, quarum aliae aliis harum literarum essent notatae, pro numero scil. eorum, qui in hoc vel illo Foro ellent iudicaturi; atque ita fiebat, ut prout quisque hanc aut illam literam sortiretur, ita huic aut illi Foro Iudex traderetur. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 4. tit. 1. qui simul virgam accipiebat, insigne non auctoritatis solum, sed et Mercurii Sortium Praesidis. An Thriae, tres illae Nymphae, quae Apollinem educâsle traduntur, eôdem Sortium genere usae sint, non adeo liquet. Interim ipsum earum nomen tandem pro Sortibus usurpari coepisle, discimus ex illo,
Πολλοὶ θριοβόλοι, παῦροι δέ τε μάντιες ἄνδρες.
Calculi olim, in iudiciis et certaminibus gymnasticis fuêre in usu. Sed in illis circa tempora Ciceronis, non amplius is frequens fuit; sic enim hic Divinat. l. 2. Quis namque Magistratus aut quis Vir illustrior utitur sortibus, coeteris vero in locis plane refrixerunt . In istis, vas sumebant argenteum, καλπὶς vocatum, in quod tot coniciebant calculos, quot erant homines luctam seu certamen subituri, sic ut bini semper unâ essent insigniti. Qui igitur calculos eandem notam habentes sortiebantur, secum invicem committebantur: quod si numerus eslet impar, is qui calculum suum ἔφεδρον dictum eslet sortitus, Rex, dicebatur, et cum reliquorum victore congredi tenebatur. Eadem nonnumquam ratio observata fuit in iis, qui ad mortem erant condemnati; Horum qui primum supplicii diem sortitus erat, communiter Ἐρμῆς vel
Mercurius, ob rationem supra memoratam vocatus est. Naufragis quoque tempore, aliquis sorte destinabatur furenti pelago victimz, κάταρμα dictus Graecis, quemadmodum de Ismenia apud Eustathium, et de Iona Propheta, in Sacris legimus. Sic itaque in plerisque Antiquorum templis, ubi Oracula edebantur, οἱ κλῆροι seu sortes adhibebantur, et mensa ad illas iaciendas in promptu erat, inde Oraculi eventum ut sciscitantes captarent eô modô, uts ex Pindari Scholiaste diximus. Sed et in angiportubus, plateis triviisque veteribus erant suae Sortes viales, quas εἰνοδίους συμβόλους appellavit Aeschylus. Earum meminit Tibullus l. 1. El. 3. v. 11.
Illa sacras pueri Sortes ter sustulit, illi
Rettulit e triviis omnia certa puer.
Artemidorus quoque in Proem. τῶν εν ἀγορᾷ Μαντέων mentionem facit: huiusque divinandi modi originem ab Aegyptiis arcessit. Plut. l. de Iside et Osir. idque hâc occasione. Postquam Typho Osirim cistae inclusum in mare proiecisset, Isis hinc inde vagabunda maritum ibat quaesitum: cum ecce in puerorum ludentium coetum incidit, qui rogati locum ei indicârunt: εν τούτου inquit, τά παιδάρια μαντικην ἔχειν δύναμιν ὄιεςθαι. Αἰγυπτίους καὶ μάλιςτα ταῖς τούτων κληδόσι παιζόντων καὶ φθεγγομένων ὅτι ἂν τύχωσι. Nec omittendae sortes illae, cum Poetae alicuius volumen sumentes illudque, prout visum fuerit, aperientes, primum paginae versiculum pro Oraculo accipiebant, quod ςτοιχειομαντείαν seu ῥαψῳδομαντείαν appellavêre. Sic Sortes Homericae celebres, apud Priscos, Virgilianae item, quas cum adhibuisset Alexander Severus Imperator in hunc versum 851. l. 6. Aen. incidisse legitur,
Tu regere imperiô populos Romane memento.
Aliquando seligentes sibi vatios istiusmodi versiculos fatidicos, tabellis eos inscribebant, et in fictilem coniectos ollam iterum eximebant, cuius divinandi rationis augustin. meminit: Confess. l. 4. c. 3. Si enim de paganis Poetae cuiusdam longe aliud canentis atque intendentis, cum Sortem quis consulit; mirabiliter consonus negotio saepe exiret. Et hôc nodô Socrates diem obitus sui vaticinatus dicitur. Quam vanitatem ex Christianis quoque non de fuisse qui imitarentur, in S. Bibliis, discimus ex Nicephoro Gregora, Ἀνοἰξειν ἔκρινε δεῖν εν ψαλτηρίῳ πρόβλημα τȏυ οἰκείων ἀποριῶν: et Cedreno, narrante de Heraclio, illum hâc ratione consultô N. T. codice παραχειμάϚαι εν Ἀλβανίᾳ, hibernâsse in Albania, etc. Vide Brodocum Miscellan. l. 3. c. 25. Franc. Rossaeum Archaeol. Attic. l. et c. ult. Casp. Barthium Animadv. ad Statium passim, inprimis Part. 3. p. 1156. ubi Sorte pleraque Veterum peracta, docet, Car. du Fresne in Glossar. ubi de Sortibus Euangelicis, et hic infra; De Sortibus Praenestinis vero, quae omnium olim celeberrimae, vide in voce Praeneste.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Sortes — Sor tes, n., pl. of {Sors}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sortes — (lat., Plural von Sors), 1) Loose, theils zur Entscheidung über zu übernehmende Ämter etc. (s.u. Loos 1); theils beim Verlosen von Gegenständen, z.B. S. convivales (s. Lotterie S. 536); theils um daraus zu weissagen (s. Loos 1) u. Rhapsodomantie) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Sortes — (»Lose«), im alten Italien Spruchtäfelchen zur Weissagung, die man mischte und dann zog. In besonderm Ansehen stand durch diese Art Orakel das Heiligtum der Fortuna Primigenia (s. d.) in Präneste, wo ein Knabe das Mischen und Ziehen der eichenen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Sortes — Sortes, lat. (Mehrzahl von sors, Loos, Schicksal), Loose und die zum Verloosen bestimmten Gegenstände; sortilegi, Wahrsager aus Loosen; sortilegium, die Wahrsagerei aus Loosen …   Herders Conversations-Lexikon

  • Sortes —    • Sortes,          см. Divinatio, Дивинация, 14 …   Реальный словарь классических древностей

  • Sortes — Sors Sors, n.; pl. {Sortes}. [L.] A lot; also, a kind of divination by means of lots. [1913 Webster] {Sortes Homeric[ae]} or {Sortes Virgilian[ae]} [L., Homeric or Virgilian lots], a form of divination anciently practiced, which consisted in… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Sortes — Para la localidad portuguesa, véase Sortes (Braganza). Sortes es el nombre que recibe un método de adivinación antiguo. Proviene de sortes, en latín suertes. Consiste en la apertura de un libro al azar por una página al azar. Se lee un párrafo… …   Wikipedia Español

  • Sortes — For the ancient Roman method of divination by drawing lots, see Sortes (ancient Rome). Sortes is a Portuguese parish in the municipality of Bragança. The population in 2001 was 320, its density is 14.6/km² and the area is 21.93km² …   Wikipedia

  • Sortes — Sọr|tes [...te:s] <Pl.> [lat. sortes, Pl. von: sors, ↑Sorte]: in der Antike bei der Befragung des Orakels verwendete Stäbchen od. Plättchen aus Holz od. Bronze …   Universal-Lexikon

  • Sortes — Sor|tes [...te:s] die (Plur.) <aus gleichbed. lat. sortes, Plur. von sors »Los(stäbchen)«> in der Antike bei der Befragung des Orakels verwendete Eichenstäbchen od. Bronzeplättchen …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”